monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 33, 8
Nihil in patre tuo invenis accusandum, nisi quod exuberantem gratiam, tuamque devotionem, quam forte remissior munificentia meruisset, sola benigna et effusa liberalitate demeruit. Francorum igitur gentibus successit ad votum; Normanniam enim eorum imminentem cervicibus, quam semper munitam et inexpugnabilem invenerant, nunc ex omni parte te mediante diminuunt; ut nec de caetero caput contra eos erigere, nec incursus hostiles valeant sustinere.